- COEMETERIUM
- COEMETERIUMGraece Κοιμητήριον, vox apud medii aevi Scriptores Ecclesiasticos recepta pro sepulchro, κοιμᾶςθαι, dormire: somno enim Fidelium mortem in Sacris comparari, tralatitium est. Haec omni tempore benedicta et Fidelium sepultutae consecrata fuisse, notum. Cum enim Geutiles quogue sepulchra religiosa esse agnoverint, quatenus humanum corpus in iis conderetur, Celsus, ff. Lib. 11. iit. 7. Maiori longe iure Fideles Coemeteria, Postquam mortuorum in Chrifto corpora, quae Templa Spiritus S. fuerant, recepissent, pro sacratis habuerunt. Et quidem in primitiva Ecclesia, cum commodioribus locis adhuc destituti essent Christiani, illus ad Deum invocandum eiusque Verbum audiendum, convenerunt. Constitut. Apostolic. quae sub Clementis nomine circumferuntur, l. 6. c. 30. Congregamini in Coemeteriis, ligite libros sacros, ac ad mortuorum tamulos Psalmodias canite. Postmodum, cum laxius habitare inciperet Ecclesia, Coemeteriis foris, Templis vero sacrorumque Conventuum locis, intra muros Urbium locus fuit. Sensim tamen superstitio gliscens Coemeteria Templis adiunxit primum; mox crescens et adulca, cumque turpi lucro (quod ex sepulchrorum et honoratiorum locorum venditione, sub beneficii specie, captabatur) coniuncta, ex Templis Coemeteria fecit. Quorum prius inter provincias prima fecit Africa, ut ex Augustino, Coemeteriorum Templis viemorum, saepius mentionem faciente, discimus. Posterius, sequenti tempore fieri incepit, quod Concilium Brachareuse corrigere hôc Can. conabatur: Placuit, ut corpora defunctorum nullô modô intra Basilicam Sauctorum sepeliantur, sed, si necesse est, deforis circa murum Basilicae,usque adeo non abborret. Nam si sirmissimum boc privilegium usque nunc retinent civitates, ut nullô modo intra ambitum murorum cuiustibet defuncti corpus sit bumatum, quanto magis boc venerabilium Martyrum debet reverentia obtinere? Sed et Constitutio Caroli M. Ansegiso in Capitulari memoratur, ut nullus deinceps in Ecclesia mortuum sepeliat, quae a Durantio religiosa aut pia Maiorum constitutio vocatur, de Ritibus Eccl. l. 1. c. 23. Derivat autem eam idem ab Optati Milevitam tempore, his verbis: Nec sepultura in domo exbiberi concessa est. Cumque ostendisset, olim Imperatores magno honori duxisse, in Templorum vestibulis sepeliri: At bodie, inquit, ibid. receptâ consuetudine, praeter maiorum leges et instituta, Christiani, nedum lmperatores et Sacerdotes, quibus id postea indultum fuit, sed etiam Laici, passim intra Ecclesiam sepeliuntur. Digni proin, qui audiant Cyrilli, ad Gentiles, verba, l. 10. ubi illis exprobrat, Templa eorum celebria nominata fuisse sepulchra et sepulchra suisse templa. Certe non apud Israelitas solum, extra urbis pagosque sepulturarum loci designabantur, ut apparet ex Gen. c. 25. v. 9. ubi de Abrahamo; Matc. c. 5. v. 2. 3. ubi de Gadarenis; Lucae c. 7. v. 12. ubi de vidua Naimitica; Iohann. c. 11. v. 38. ubi de Lazaro; Ioann. c. 19. v. 41. ubi de Iosepho Arimatheensi. Sed et apud alias gentes, Romanos, de quibus vide XII. Tabb. Graecos, vide Platonem, de LL. l. 2. Alios. Hinc Chrysostomus de suo tempore, Serm. de Fide et Leg. Nat. Omnis civitas, amne castellum ante ingressum sepulchra babet, ut contendens intrare in civitatem ---- videat primum quod fit. Ante portas sunt sepulchra ---- ubique ante oculos est nostrae bumilitatis schola. Et sane Templa, in quibus quottidie magnus hominum numerus ad Dei cultum confluit, morruis replerie re neutiquam est: quum eorum exhalationes saepius vivis damnum inferant; nec religioni id convenire, Concilium praedictum censuit. Uti vero prisci Patriarchae sepulturis fidem suam de Dei promissionibus restabantur, ita etiam Christiani in iisdem locis, quibus in fide Christimorientium corpora condebantur, sepeliri summopere desideraverunt. Hinc carpit Cyprianus in Marriali Episcopo, Ep. 78. edit. Pamel. quod, cum reliquis sidelibus eum commode iungere licuisset, in Gentilium sepulchris condi maluerit. Ab Haereticorum vero et Schismaticorum Christianorum tumulis non adeo abhorruêre tum Fideles, ut, cum necessitas postularer, in illis sepeliri recusaverint. Unde gravissime conqueritur Optatus Milevitanus, contra Parmen. l. 6. de Donatistis, ira Coemeteria sibi vindicantibus, ut Catholieos non admitterent. Vide plura hane in rem apud Andr. Rivetum, Summae Controv. Tr. 2. Qu. 42. et hîc passim, inprimis voce Polyandrium
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.